- HANOVIA
- HANOVIAvulgo Hanaw, opp. permunitum Germ. in Franconia, medium inter Francofurtum ad Occas. et Asciburgum ad Ort. Proprio Comiti paret. Sedet ad Kintzium fluv. qui paulo infra cadit in Moenum, et varias Germ, bello expertum est vices. Vide et Hannovia. Addo hîc, quod Memoria stirpis huius a pluribus iam saeculis inter Wetteravicos Comites floruit; neque coniugia alia sumpta sunt, quam dignitati propriae paria. Plurium praeterea deficentium insitione crevit; Unde Muntzenbergicus, Rheineccius, Ziegenhainensis, (qui iterum e domo exiit) Liechtenbergius, Bipontinus, tituli A. C. 1451. Reinhardus Obiit, pater Reinhardi ac Philippi: quorum ille Hanovicum ramum propagavit, donec extremos eius palmites, Hanovicum Philippus Ludovic. A. C. 1641. Schvvartzenfelsium Ioh. Ernestus A. C. 1642. terminarent. Hic ab uxore Lichtenbergicum dominium accepit, novae liveae auctor; cui ex Bipontina familia Bitschensis et Ochsenstenia (non sine controversia cum Leiningensibus Westerburgicis) hereditas accessit, atque demum ipsa Aguatorum successio. Praecipua posteritatis spes superest in sobole Ioh. Reinhardi in Bischoffsheim, cuius Maiores ita habent. Philipp. Comes Hanoviae in Liechtenberg Exstinctus A. C. 1538. ex Sibylla filia Christophori March. Badensis, pater fuit Philip. cognom. Senioris: qui Defunctus. A. C. 1590. ex Eleonora Furstenbergia, reliquit Philippum cognom. Iuniorem, qui Obiit A. C. 1599. Hoc et Margaretha Bipontina nat. Ioh. Reinhardus I. Decessit A. C. 1627. successore fil. ex Maria Elisabetha Hohenlocia, Philippo Wolffgango: qui (Exstinctus A. C. 1641.) ex Iohanna Oetingensi suscepit Frideric. Casimirum, Ioh. Philippum et Ioh. Reinhardum II. quoru, hic ex Anna Magdalena Palatina suscepit Ioh. Magdalenam, A. C. 1660. Luisam Sophiam A. C. 1662. Franciscam Albertinam A. C. 1663. Philippum Reinhatdum A. C. 1664. et Ioh. Reinhardum A. C. 1665. omnes Comites Hanoviae etc. lineae Liechtenbergicae in Bischoffsheim: Defunctus A. C. 1666. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Eur. p. 156. Parte I. Idem ex illustrissima familia lineae Schwartzenfelsiae, quam ramus Muntzenbergicus ex se dedit, mentionem facit Part. Il. p. 116. et eorum, qui Muntzenbergici rami ultimi fuêre, Maiores notat, Part. III. p. 56.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.